DEMOSTHENIS Laterna

DEMOSTHENIS Laterna
DEMOSTHENIS Laterna
vulgo τὸ φαναρὶ τȏυ Δημοςθένους hodiernis Graecis, exigua turris est Athenis, e marmore, sex columnis striatis innixa, in Capucinorum Hospitio: cui se magnum hunc Oratorem barbâ semirasâ inclusisse, ut sic in publicum prodire prohibitus eo maiori attentione studiis suis vacaret, communiter tradunt. Sed potius monumentum fuisse honori alicuius Olympionicae dicatum, ex figuris ei insculptis, et comparatione consimilium in eadem urbe turrium, contendit Iac. Spon. Itiner. Graec. Part. 2. p. 172. ubi cum iconem, tum descriptionem illius accuratam habes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • LATERNA — iam Veteribus multo in usu fuit. Cum enim νυκτιπορίᾳ plurimum illi uterentur, uti de Alex. Mag. Iuli Caesate, Aug. aliis, legimus, ad iter nocturnum faces primum adhibuêrunt lychnuchos e pelle, quae vim ventorum facile ferre possent ac defendere …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”